per tornare all'articolo sulle sopravvivenze longobarde e germaniche in Alto Reno e nel pistoiese clicca qui
Appendice tre
HISTORIA LONGOBARDORUM DI PAOLO DIACONO
la Historia Langobardorum di Paolo Diacono Libro Primo
Ordiar unde tuos, sacer o Benedicte, triumphos,
Libet me breviter referre, quod beatus Gregorius papa minime in huius sanctissimi patris vita descripsit. Denique cum divina ammonitione a Sublacu in hunc, ubi requiescit, locum per quinquaginta ferme milia adventaret, tres eum corvi, quos alere solitus erat, sunt circumvolitantes secuti. Cui ad omne bivium, usque dum huc veniret, duo angeli in figura iuvenum apparentes, ostenderunt ei, quam viam arripere deberet. In loco autem isto quidam Dei servus tunc habitaculum habebat, ad quem divinitus ita dictum est:
Igitur Audoin, de quo praemiseramus, Langobardorum rex, Rodelindam in matrimonio habuit; quae ei Alboin, virum bellis aptum et per omnia strenuum, peperit. Mortuus itaque est Audoin, ac deinde regum iam decimus Alboin ad regendam patriam cunctorum votis accessit. Qui cum famosissimum et viribus clarum ubique nomen haberet, Chlotharius rex Francorum Chlotsuindam ei suam filiam in matrimonium sociavit. De qua unam tantum filiam Alpsuindam nomine genuit. Obiit interea Turisindus rex Gepidorum; cui successit Cunimundus in regno. Qui vindicare veteres Gepidorum iniurias cupiens, inrupto cum Langobardis foedere, bellum potius quam pacem elegit. Alboin vero cum Avaribus, qui primum Hunni, postea de regis proprii nomine Avares appellati sunt, foedus perpetuum iniit. Dehinc ad praeparatum a Gepidis bellum profectus est. Qui cum adversus eum e diverso properarent, Avares, ut cum Alboin statuerant, eorum patriam invaserunt. Tristis ad Cunimundum nuntius veniens, invasisse Avares eius terminos edicit. Qui prostratus animo et utrimque in angustiis positus, hortatur tamen suos primum cum Langobardis confligere; quos si superare valerent, demum Hunnorum exercitum e patria pellerent. Committitur ergo proelium, pugnatum est totis viribus. Langobardi victores effecti sunt, tanta in Gepidos ira saevientes, ut eos ad internicionem usque delerent atque ex copiosa multitudine vix nuntius superesset. In eo proelio Alboin Cunimundum occidit, caputque illius sublatum, ad bibendum ex eo poculum fecit. Quod genus poculi apud eos "scala" dicitur, lingua vero Latina patera vocitatur. Cuius filiam nomine Rosimundam cum magna simul multitudine diversi sexus et aetatis duxit captivam; quam, quia Chlotsuinda obierat, in suam, ut post patuit, perniciem, duxit uxorem. Tunc Langobardi tantam adepti sunt praedam, ut iam ad amplissimas pervenirent divitias. Gepidorum vero ita genus est deminutum, ut ex illo iam tempore ultra non habuerint regem; sed universi qui superesse bello poterant aut Langobardis subiecti sunt, aut usque hodie Hunnis eorum patriam possidentibus duro imperio subiecti gemunt. Alboin vero ita praeclarum longe lateque nomen percrebuit, ut hactenus etiam tam apud Baioariorum gentem quamque et Saxonum, sed et alios eiusdem linguae homines eius liberalitas et gloria bellorumque felicitas et virtus in eorum carminibus celebretur. Arma quoque praecipua sub eo fabricata fuisse, a multis hucusque narratur.
la Historia Langobardorum di Paolo Diacono Libro Secondo
la Historia Langobardorum di Paolo Diacono Libro Terzo
la Historia Langobardorum di Paolo Diacono Libro Quarto
la Historia Langobardorum di Paolo Diacono Libro Quinto
la Historia Langobardorum di Paolo Diacono Libro sesto